Ja Gata, das kommt davon, wenn du in der Mittagszeit nicht mitmischt

.
Alleine schreiben macht auch keinen Spaß hier
Aber mir scheint, es macht sich in unserem Thread eine allgemeine Müdigkeit breit

.
Nun, wenn du gerne was zu lesen hast, nimm das hier
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. Quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. Neque aliud esse noctem quam terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat. Spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. Ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris. Supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena. A nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. Stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu. [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Haec ratio mortales animos subducit in caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. Non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. Tertia ex utroque vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo. [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. Namque cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna: Palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. Id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: Cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit? Exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. Tanta magnitudo est. [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani generis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito volumine. Apud Graecos autem investigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditae anno CLXX. Post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps. Viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente - quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis - aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante - quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit -: macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis. Quis enim haec cernens et statos siderum quoniam ita appellare placuit labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat? [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis. [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu luna deficeret utroque super terram conspicuo sidere. Nam ut XV diebus utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus Vespasianis patre III. filio consulibus.[/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunae magnitudo colligitur, quando illae et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis. [/FONT]
Lucius Annaeus Seneca: Naturales Quaestiones, 7,1 (De cometis)
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Seneca wendet sich dagegen, daß man die Himmelserscheinungen nur dann betrachtet, wenn etwas Spektakuläres eintritt wie z. B. eine Sonnenfinsternis.[/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Nemo usque eo tardus et hebes et demissus in terram est, ut ad divina non erigatur ac tota mente consurgat, utique ubi novum aliquod e caelo miraculum fulsit. Nam, quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit. Ita enim compositi sumus, ut nos cotidiana, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra minimarum quoque rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce fiat. [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Hic itaque coetus astrorum, quibus immensi corporis pulchritudo distinguitur, populum non convocat; at, cum aliquid ex more mutatum est, omnium vultus in caelo est. Sol spectatorem, nisi deficit, non habet. Nemo observat lunam nisi laborantem; tunc urbes conclamant, tunc pro se quisque superstitione vana strepitat. [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Quanto illa maiora sunt, quod sol totidem, ut ita dicam, gradus quot dies habet et annum circuitu suo claudit, quod a solstitio ad minuendos dies vertitur, quod ab aequinoctio statim inclinat et dat noctibus spatium, quod sidera abscondit, quod terras, cum tanto maior sit illis, non urit sed calorem suum intensionibus ac remissionibus temperando fovet, quod lunam numquam implet nisi adversam sibi, nec obscurat nisi obliquam? [/FONT]
[FONT=Tms Rmn,Times New Roman]Haec tamen non adnotamus, quamdiu ordo servatur. Si quid turbatum est aut praeter consuetudinem emicuit, spectamus interrogamus ostendimus; adeo naturale est magis nova quam magna mirari. [/FONT]
...... und alles verstanden?
Wünsche dir auf jeden Fall einen schönen Abend,
S´hannes